instituerit obviare, verum de potestate ligandi
et solvendi, forte ipse Dominus gloriatur
et pungit. Sed ubi virtus deficit potestatis,
ibi subservit abusus: hoc in eo intelligitur,
qui regiae potestatis magnus princeps,
eximius Prophetarum, restitutionem poscebat
spiritus principalis, quia polluerat
officii dignitatem. Sed secundum quod indissolubilia
non solvuntur, ita et illigabilia
non ligantur: quod ex eo manifeste probatur,
quia Sacra scripta instruunt, mortificant
animas quae non moriuntur, et vivificant
quae non vivunt. Potest ergo, quae
non sunt digna potentiae quantum et
quando. Nam cum Deus omnia possit, est
aliud quod non potest. Sane, si verus
esset pontitex, innocens, impollutus, segregatus
a peccatoribus haberetur, non iurgiorum
victimae, sed hostiarum pacificarum, pacificus
immolator: et poneret incensum odoris,
non doloris: nec pontificium in maleficium
commutaret. Si verus esset pontifex,
verbum praedicationis non traheret
in fructum dissensionis. Nec ex hoc accusabimur
hostis Ecclesiae matris nostrae,
quae sancta est in genere suo, quam cum reverentia
colimus, et amplectimur cum honore,
divinis sacramentis ornatam: personas tamen
|
|