Consideretis igitur, si placet, materias redeundi
et quod pro redito vestro consultius videbitur consueta
providentia procuretis. Me vero vestrum sciatis ad omnia
et in iugi cogitatione manere, donec iuxta desiderium
meum reditum vestrum audiero procuratum.
n. 61
Idem archiepiscopum eidem quod resumptis viribus ab infirmitate
suum properabit adventum, cum recommendatione cujusdam.
Propter verba labiorum vestrorum ecce incepimus et
persequimur vias duras. Veniemus et venissemus citius
nisi illa infelix Panormitana civitas nos per caloris intemperantiam
et per insultum etiam reumatis impedisset.
Sed expedit ut ab ea resumptis viribus quantum possumus
properemus. Sciatis praeterea quod transeunte cum
universitate eo modico quod promissum nobis in Syria
fuerat et in Apulia datum, a quo tale quale vitae subsidium
habebamus, aliis etiam adminiculis in promotione
illius hominis noviter amputatis, in solis et puris remansimus
intellectibus, nec erat nobis aliquis in diversorio
locus. Jam nil aliud restat nobis nisi ut carrum quem
viatores subivimus, sub ea qua intravimus macie repetamus.
Caeterum ecce homo quem de capa in mantellum
convertimus, ad vos venit sperans ut capae simplici,
immo nimis tenui et nimium depilatae praebeatis auxilium
adportandam, ut locum ad cujus regimen datur
protegere valeat a turbine et pluvia. Sollicitudini enim
ejus nil deest quin laudabiliter inceperit et bene laboret,
si in auxilium suum favor intercesserit amicorum. Unde
|
|