abbas cum testes et sacramentales suos, pro pars iam dicti 
sui monasterii, secundum legem parati erant, volendo nobis complere, 
sicut guadiam nobis dedit, et positum mediatorem, ut diximus, 
nolentes nos testimonia et sacramenta ipsa ab eis recipere, 
per colloquia bonorum hominum venimus ad hanc convenienciam, 
ut semper qui supra domnus Leo venerabilis abbas et successores 
eius et pars iam dicti sui monasterii Sancti Vincencii potestatem 
et licenciam habeat in iam dicto monasterio Domini 
Salvatoris ponere, et ordinare monachum prepositum suum, sicut 
abbas debet ordinare, et sicut beatus Benedictus in sua regula 
instituit. 
Fortissimus Leo, pro recolligendis rebus monasterii, eciam 
maria penetravit, et ab imperatoribus Constantinopolitanis, videlicet 
Septimo Constantino, Romano, Ghristoforo, Stephano, et altero 
Constantino, precepta accepit, cum quibus eciam dona magna 
acquisivit sancto monasterio.
  |  
  |