Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 702


Ad secundum dicendum, quod percutere non est actus manus, sed est actus
hominis per manum: actus enim individuorum sunt: et ideo culpa manui non
imputatur, sed homini, propter actum quem per manum exercuit, qui ab eo vitari
potuit.
Ad tertium dicendum, quod virtus prioris est in posteriori, sed non convertitur.
Cognitio autem speculativa praecedit actum voluntatis, qui est de actu exteriori;
sed actus exterior sequitur actum interiorem voluntatis: et ideo ratio culpae,
quae primo in actu voluntatis est, transit ex voluntate in actum exteriorem, qui
sequitur, non autem in actum cognitionis, qui praecedit.
Ad quartum dicendum, quod primum non dependet ex posteriori, sed a primo
causatur posterius: et quia actus voluntatis primo rationem culpae habet, ideo
etiam exteriori actu cessante, ratio culpae in actu voluntatis manet. Non autem
sequitur ex hoc quod rationem culpae non possit in exteriorem actum producere.
Ad quintum dicendum, quod per actus exteriores manifestantur interiores, sicut
causae per effectus; unde sicut effectus participant similitudinem suarum causarum
quantum possunt; ita etiam actus exteriores rationem culpae consequuntur,
quae primo in actibus interioribus invenitur.
ARTICULUS 5
Utrum potentiae animae
aliqualiter corrumpantur per peccatum
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per peccatum nulla corruptio in potentiis animae fiat. Primo
per illud quod dicit Dionysius, quod data naturalia in Angelis
peccantibus integra manent. Sed quod corrumpitur, non est integrum. Cum ergo
peccatum hominis non sit maius peccato Angeli, videtur quod etiam in nobis
nulla corruptio potentiarum naturalium per peccatum fiat.
2. Praeterea, illud quod corrumpitur, non manet idem specie. Sed homo post
peccatum est idem specie qui et ante peccatum fuit. Ergo per peccatum in nullo
corrumpitur.
3. Praeterea, nihil corrumpitur nisi per suum contrarium. Sed, ut in 1 Physic.
dicitur, subiectum neutri oppositorum contrarium est. Cum ergo
potentia animae sit subiectum culpae et virtutis, videtur quod per culpam non
corrumpatur.
4. Praeterea, nihil agit ad sui corruptionem. Sed causa peccati est ipsa anima
per potentiam naturalem. Ergo peccatum non corrumpit potentiam naturalem
animae.

Torna all'inizio