de sublimibus sed de parentibus fuerat humilibus. cum vero 
cerneret se non posse huius pręlationis decenter portare onus, 
obnixis pręcibus rogavit fratres ut sibi utiliorem prę se eligerent 
pastorem. quod vix potuit optinere. denique hoc a regimine 
seposito, quendam Bonifatium Dei servum eligere maluerunt. 
et ipse quidem in non nocuis studiis maxime assuetus, 
gravissimum sibi fore videbatur si in tam sublimi regimine seculariter 
occuparetur. itaque rennuebat omni nisu pręesse. sed 
cum fratres non ei acquiescerent, cępit in tantum pręlationem 
spernere, ut virgę regiminis, quam manu gestabat, altiora ad terram 
trahens regiraret, et ima eius ad sublimia exaltaret. Quod 
fratres intuentes, coacti sunt illi in hoc quod petierat assensum prębere. 
remoto autem et hoc ab ipsa electione, elegerunt venerabilem 
Supponem. qui nobilis seculari prosapia, et doctus 
videbatur doctrina ęcclesiastica. pręlatus vero electione fratrum
  |  
  |