Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1963


Hystrie litore eque impetuose ruentem devenerit eique
misceatur in mari, et sic per transverso Adriatici sinus ubique
dulcis aque haustus nautis prebeatur: quod ego ridiculum
puto, cum nec Hyster accedat nec procedat purus tam diu Padus.
Hunc Greci Eridanum vocavere a Phetontis Solis filii casu, u
t iam supra ubi de Eridano satis plene dictum est. Padus
autem, cum Italos pudeat ut plurimum suis rebus a Grecis mutuasse
nomina, dictus est eo quod circa fontes eius arbores
adundent picem sudantes quas Galli 'padi' vocant, et sic ab illis
oriens nomen adeptus est. Ligurum vero lingua non Padus,
sed Bodingus appellatus est, quod sonat 'fundo carens'. Cui rei
argumentum est oppidum penes eum, et potissime ubi fluminis
incipit altitudo, vetusto nomine Bodingomadum
appellatum.
PADUSA fluvius est quem aiunt Padi brachium quoddam Ravennam
usque perductum, Massanicum alio nomine appellatum.
Quem ego fluvium non existimo, sed fossam potius qua
a flumine navigia traherentur ad urbem.
PAENIUS fluvius est Colchorum, cui oppidum imminet sui
nominis, habens post se Bemocorum multimodas gentes.
PAMISSUS fluvius est, seu PANISSUS, Achaie in Asineo fluens
sinu.
PANISAS fluvius est Scytharum haud longe a stagno Deultonio
et Bosphoro.
PANTANUS fluvius portuosus est propinquus promontorio
Gargani montis.
PANTAGIA fluvius est Sycilie, Pontagius ante dictus, vicinus
Megarensibus atque Syracusanis, sic denominatus eo quod
fluens per omnem audiretur insulam, cui silentium dicunt a
Cerere dum Proserpinam quereret offensa sono fuisse
impositum.
PANUS Ponti fluvius est.
PARADISUS fluvius est Cilicie.
PARAPANISUS seu PROPANISUS fluvius est Scytharum glacie
duratus plurima et in septentrionalem emergens Occeanum,
quem incole Almachium vocant, quod latine 'congelatum' sonat,

Torna all'inizio