regionis ipsius, cui exinde scribimus circa
subventionem propterea nobis utiliter
et devote praestandam, sic voluntates vestras
promptas et hilares offeratis, ut dilectionis vestrae
principia laudandis continuetis successibus;
ut, dum in praeparatae jam vobis
quietis deliciis sub nostra pacifica
possessione gaudebitis, et nos ergo
vota vestra statuatis, propterea debitores ad
gratiam, et favoris ac laudis titulos in conspectu
nostri culminis acquiratis.
Cap. XXXIII.
Capitaneo Marchiae, confortans eum, dicens,
quod intendit eum revocare ad se quam cito habebit
victoriam.
Credere firmiter, et tenere te volumus,
quod si absque periculo negotiorum nostrorum
fieri posse commode videretur,
praesentiam tuam, quam fructuosam nobis clara
semper demonstratione probavimus, libenter
nostro lateri proximam videremus, ut nos
tuis, quae grata sunt nobis ubilibet, praesentibus
uteremur obsequiis, et tu nostris, quos familiares
quantumvis absenti promittimus, placidis
aspectibus laetareris: velut qui solicitudinibus
variis et laboribus bellicis fatigatus nostram
videre praesentiam reputares ad otium,
|
|