eodem subiecto intendi potest. Si intenditur concupiscencia c.90r.a
vel appetitus respectu alicuius detestabili actionis,
hoc erit aut ex complexione aut ex consuetudine.
Primo modo, sine dubio, concupiscencia potest augeri,
sicut patet de concupiscencia carnis, que magis fervet
in colericis et sanguineis quam in melanconicis et flegmaticis,
sed talis intensio nil auget ad culpam. Non enim
talis concupiscencia est culpabilis, sed naturalis et, de
naturalibus, nec laumur nec vituperamur. Similiter, in
secundo modo, concupiscencia potest augeri ex consuetudine
in eodem homine, sicut patet in eo qui, si assuevit
luxuriari et cibaria electa commedere, ardencius concupiscit
quam qui lactucas et alia infrigidancia mandit. Sed
hec intensio operatur nil ad originale // peccatum, c.90r.b
sed pocius ad actuale, quia originale peccatum non dicitur
concupiscencia quocumque modo, sed solum prout ab
origine contracta est. Concludo igitur quod originalis culpa
equaliter reperitur in omnibus. Nunc, ad racionem que
dicit quod concupiscencia potest excrescere, respondeo
verum esse intensive, sed non extensive; et dico quod illud
|
1
5
10
15
20
|