Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1068


vita magnificavit et verbis, sed et plurimis extulit miraculorum
prodigiis. Nam et omnem languorem, divini nominis invocata virtute
curavit, verbo magnifice daemones effugavit, nullaque oranti
necessitatis seu periculi difficultas obsistere potuit. Cuius miracula
etsi prolixiori tractatui reservemus, pauca tamen huic opuscolo breviter
inseremus.
47 In civitate Tuscanella miles quidam beatum Franciscum hospitio
devote collegerat; cuius unicus filius etsi iam annos ablactationis
transierat, adhuc tamen in cunabulis claudus et toto corpore
debilis decubabat. Hic beati viri pedibus humiliter se prostravit,
eumque flebiliter pro filii sui sanitate rogavit. Sed Dei famulus, ad
talia indignum se reputans, nequaquam primitus acquievit, donec ad
ultimum victus instantia deprecantis ad orationem se contulit, factoque
deinde signo crucis, in nomine Domini puerum allevavit.
Puer autem, cunctis videntibus, incontinenti surrexit, et sanus per
domum huc atque illuc, prout voluit, ambulavit.
48 Alio tempore quidam vir Petrus nomine, in civitate quae
Narnium dicitur, sic omnium membrorum fuerat officio destitutus,
ut per quinque mensium spatium quasi truncus immobilis iacens,
linguam saltem utcumque moveret et oculos miserabiliter aperiret.

Torna all'inizio