Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 25


diademate posito, regnum ipsum non solum ibi modo restituatur,
sed in ceteras etiam regiones, quibus iam dominari cernitur,
dilatari debeat.
3
Istorum itaque dux consiliis atque veridicis assertionibus
roboratus, Siciliam repetit, mandans suarum provinciis ubique
terrarum, quatinus omnes cuiuscumque dignitatis vel potestatis
seu honoris essent, in die susceptionis eius corone, quem Dominici
Natalis primo advenientis sollempnitas susceptura erat, Panhormi
omnes convenientes adessent. Cum ergo ad diem constitutum
universi illi, simulque et depopulis pusilli et magni
absque numero confluxissent, huiuscemodi iterum causa sollempniter
diligenterque investigata atque tractata ab omnibus eodem
modo quo et supra ad gloriam Dei eiusdemque Ecclesie augmentum
regia in urbe panormitana fieri omnino decernitur promotio;
cui etiam adeo tanta concessa est virtutis potentia, ut
ad exercendum malorum vindictam et ad conservationem iustitie
ipsum genus suum ampliori terrarum atquisitione iam superexcedere
videatur.
4
Cum ergo dux ad ecclesiam archiepiscopalem more regio
ductus, ibique unctione sacra linitus, regiam sumpsisset dignitatem,
non potest litteris exprimi, immo mente extimari que
et qualis quantave eius tunc esset gloria, quam magnus in regni
decore, quamque etiam in divitiarum affluentiis
admirabilis. Nempe aspicientibus tunc universis ita videbatur
ac si omnes huius mundi opes honoresque adessent. Inextimabiliter
quidem tota coronabatur civitas, in qua non nisi gaudium
et lux erat.

Torna all'inizio