[4.] Porro, quia tempore illo Veneti, qui defensores Románie semper
extiterant, contra imperatorem Caloiannem, predicti Alexii imperatoris
filium comoti fuerant propterea quia imperator ille chrisobulli
paginam iuxta patris predecessorumque statuta eis dare nolebat.
Cum venissent cum tam glorioso exercitu apud Curfum, castrum illud
fortissimum fortiter expugnantes obsidere ceperunt.
Et quoniam christiani nimium tunc a Saracenis urgebantur, maxime
quia rex et quidam principes iam a Saracenis capti fuerant, predicti
Veneti ab obsidione ipsius castri recesserunt, festinantes in auxilium
christianorum.
Cum itaque ad partes Ierosolimitani regni prospere accessissent, Iope
memorata civitas ?obsessa? a multitudine Saracenorum milia navigio
veniebant. Cum quibus Veneti invocato de celo auxilio, quam
primum conflixerunt, eosque adiuvante Deo et beato Marco, videntibus
Iopensibus christianis et Saracenis, qui civitatem obsidebant, hoc
idem aspicientibus, audacter ceperunt et paganorum sanguinem fuderunt
atque universas illorum naves obtinuerunt. Tota quidem pelagi
aqua sanguine Saracenorum erat infecta ita quod magis sanguis
quam aqua videretur. Cum autem ad terram applicuissent fugientes
Saracenos ab obsidione una cum Iopensibus christianis insecutí fuerunt
cedem de eis maximam facientes.
|
|