capella et pulcra. sed nunc est in parte dirupta. et est juxta ipsam fons parvus
et clarissimus de cujus aqua bibebat virgo Maria. et Jhesus Cristus.
dum erat puer. ibat ad hauriendum aquam de fonte illo et portabat eam
dilecte sue matri. et ibi oravi et bibi de illa aqua bona.
Prope ecclesiam Virginis gloriose ad duos jactus lapidis versus meridiem.
est synagoga. que postea fuit in ecclesiam commutata. et habitant
ibi calogeri greci. cristiani: in qua synagoga. dum Jhesus doceret populum.
traditus est ei liber Ysaye prophete. et sicut apparuit. statim legit illud
verbum. quod scribitur Ysaye: Spiritus Domini super me evangelizare
pauperibus misit me. etc. et sicut legit. statim Spititur sanctus in specie
columbe apparuit et quidam radius videntibus omnibus. eum circumdedit.
et videntur adhuc vestigia. unde Spiritus sanctus apparuit per unam fenestram. Hunc enim locum devotissime visitavi et multa didici ab illis
calogeris de operibus Cristi per intepretem. quem mecum ducebam. nam
multa mirabilia fecit Cristus. que non sunt scripta in Evangeliis. prout
testatur Johannes apostolus et evangelista. XXº capitulo. dicens: Multa
quidem et alia signa fecit Jhesus et miracula. que non sunt scripta in libro hoc: hec
autem scripta sunt. ut credatis. etc. Et multa que scripta sunt in libro de infancia Salvatoris. ipsi mihi narraverunt et assignaverunt loca. Laus sit Deo.
Longe a synagoga quantum potest jacere arcus. est locus. qui appellatur
Saltus Domini. ubi semel Judei volebant eum precipitare. et statim
saltavit uno saltu super alium montem. qui distat duos jactus magnos
baliste. et est vallis in medio.
Deinde. recedens versus orientem. descendi de monte Nazareth in capite
planiciei Galilee longe a Nazareth per Vj miliaria. et perveni ad illum
altissimum montem Tabor. in quo transfiguratus est Cristus in cacumine
montis. ubi adhuc apparent vestigia et ruine trium tabernaculorum:
est enim mons altior omnibus aliis propinquis et est solus versus orientem
respiciens Jordanem et versus occidentem mare Galilee. versus meridiem
respiciens montem Ermonin et civitatem Naym. versus aquilonem
|