quod eis iustum videbatur offerrent, ille vero multa maiora petens,
oblata sibi respu[eret, rem ad cancellarii notitiam pertulerunt.
Qui precepit uni ex astantibus notariis ut alias licteras super eodem
negotio] scriberet ipsaque die predictos viros absolveret.
Petrus autem notarius videns eos qui prius importune instare
consueverant ad se iam non reverti, persensit illos licteras suas
ab alio notario recepisse, assumptisque quot visum est sociis,
viam qua transituri erant observans, cum in eius insidias incidissent,
licteras regias illis ablatas rupto sigillo frustatim discerpsit,
ipsosque contumeliis et verberibus affecit. Quod ubi cancellario
cognitum est, precepit eosdem sibi viros in curia presentari, vocatoque
Petro notario, cum factum negare non posset, iussit eum
carceri mancipari. Tunc electus Siracusanus nimis mordaciter
respondit: contra ius et rationem eum sententiam eiusmodi protulisse,
et in Francia forsitan ita solere decerni, sed in Sicilia nequaquam
hoc iudicium obtinere; non levis auctoritatis esse notarios
curie, nec eos oportere tam facile condempnari. Ea res
non parum cancellarii permovit animum, cum eum, cui preter
opinionem omnium duo casalia nudius tertius gratis dari fecerat,
tanta nunc in se videret asperitate verborum insurgere, ne[que
sibi saltem] in curia defer[re, ut eum] super hoc secretius [aut]
moderatius conveniret. Nichil tamen ei respondit, sed iniuriam
suam patienter dissimulans, Ansaldum palacii castellanum accersiit,
iussitque notarium Petrum in carcerem sine dilatione retrudi
donec examinaretur attentius cuiusmodi pene subiacere deberet,
quem et contra regni pacem egisse et regie maiestati specialiter
iniuriam constaret ac dedecus intulisse. Post paucos vero dies,
rogatus a familiaribus curie, liberum eum abire dimisit, prohibens
tamen ne deinceps notarii fungeretur officio.
|
1
5
10
15
20
25
|