| EXPOSITIO TEXTUS
 «Anima per aurem audit»; idest est principium audiendi homini per aurem.
 «Sicut in viris sanctis fuit». Videtur quod magis fuit in impiis, quia seipsos
 interficiunt suorum peccatorum pondere afflicti, ut dicitur in 9 Ethic..
 Dicendum, quod voluntas sensualitatis semper refugit mortem, similiter voluntas
 rationis ut natura; sed voluntas rationis ut ratio quandoque appetit mortem;
 et hoc dupliciter: vel propter amorem futurae vitae, et hoc est in sanctis; vel
 propter remorsum laesae conscientiae; et hoc fit in peccatoribus.
 «Pius mentis affectus quo vellet mori». Contra. 2 Corinth. 5, 4: «Nolumus
 expoliari, sed supervestiri». Dicendum, quod pius affectus bonorum
 refugit vestitum corporis quantum ad corruptionem, sed amat quantum ad naturam.
 Vel dicendum, quod non vult expoliari propter se, sed ut cum Christo sit;
 cum quo si esse posset non expoliatus, sed supervestitus, melius vellet.
 «Sed quia modum gessit dubitantis». Contra est quod supra dixit Augustinus,
 dist. 15, quia eadem ratione omnia quae de Christo dicuntur, non fuerunt vera.
 Dicendum, quod erat vera dubitatio quantum ad sensualitatem quae faciebat
 apparere dubitationem in ratione, in qua dubitatio non erat.
 «Intende, lector, his verbis pia diligentia». Verba Hilarii sunt exponenda secundum
 quod ratio pro se, non pro sensualitate proponebat: sic enim non pro se,
 sed pro suis orabat. Secundum autem quod pro sensualitate proponebat, sic
 orabat pro se, ut iam dictum est.
 | 
 |