novorum, in stario vero frumenti duos soldos ad starium 
Mediolanensem. Quocirca Mediolanenses considerantes se 
minime tot habere victualia, quod usque ad novas segetes 
vitam possent producere, scientes etiam imperatorem adeo 
fore constantis animi, quod usque ad longeva tempora non 
cessaret et ipsos opprimere, donec Mediolanum haberet in sua 
potestate, consilium habuerunt inter se, utilius fore cum 
imperatore ad ipsius placitum pacem componere sibique de 
offensis satisfacere ac ab eo misericordiam implorare, quam 
ulterius in tantis angustiis et necessitatibus consistere. 
Legatos itaque Laude ad imperatorem mittunt, quibus 
denunciant ei, se velle pro honore ipsius murum civitatis et 
fossatum a sex partibus demoliri et potestatem recipere per 
eum. Imperator autem habito consilio suorum principum 
et Cremonensium ac Papiensium, Novariensium quoque 
et Cumensium atque Laudensium et aliarum civitatum ac 
principum Longobardie legatis respondit, se minime recipere 
Mediolanenses, nisi sub eo se ponerent omnifariam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |