Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1940


faceret. Nec verbis opus defuit. Nam totis in hoc expositis
copiis in .CCCCLX alveos flumen detraxit anno integro
operi dato, non obsistente quod Nyli more augeri dicatur
certo anni tempore et adiacentes fecundare agros.
GARDO fluvius est in Provincia Narbonensi, Nemauso civitati
propinquus. Hunc aiunt sepissime estivo tempore absorberi
apud eum locum quem Campaniacum vocant, et sub castro
Prinati ampliorem renasci.
GARGARUS fluvius est in insula quam Hydrophagi habitant,
barbam usque ad genua nutrientes et pisces crudos etiam comedentes;
ultra quem dicunt formicas esse catulorum magnitudinem
excedentes.
GARUNNA fluvius est ex Pyreneis delapsus montibus, Gallos
ab Aquitanis disterminans, vadosus quidem ni imbribus aut
solutis nivibus intumescat. Et in eo insula est Antros nomine,
quam quidam pendere et extolli aquis crescentibus deprimique
eis deficientibus credunt. Et cum Occeano occidentali
misceatur, in exitu sui amplior et turgidior factus more estuantis
maris huc illuc navigantes impellit.
GELA Sycilie fluvius est, a quo et oppidum illi appositum denominatum
est inter Camerinum et Agrigentum.
GENESUS Epyri fluvius est, quem a Dyrrachio Thessaliam
euntes inveniunt.
GENUSUS Palestine provincie fluvius est.
GEON fluvius est meridionalis, quem aiunt in Paradiso delitiarum
oriri et universam Ethiopiam irrigare. Hic idem cum Nylo
est, et ideo que multa de eo dicenda veniunt ubi de Nylo
scribitur apponentur.
GERCUS Scytharum fluvius in lacu Busesagore suscipitur,
qui a Meotidis palude saxoso tantum discluditur dorso.
GERRHOS fluvius est Basitidarum et Nomadum, et iunctus
Ypacari fluvio Carcinem urbem preterfluit.
GESSUS fluvius est apud Yones ea in regione que Troglea
appellatur, Yoniis omnibus sacra.
GETILOS fluvius est Mauritanie portui Tisandro propinquus.
Hunc Oetebes quidam vocant.

Torna all'inizio