Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 90


est directiva omnium aliarum virtutum. Fortitudo autem,
et Temperantia, licet non sint adeo principales, sicut Prudentia
et Iustitia: tamen inter virtutes principales computantur.
Nam virtutes moderantes passionem, dupliciter
rationi deserviunt, prout passiones dupliciter rationi
obsistunt. Passiones enim vel obsistunt rationi, et alliciunt
nos ad id quod ratio vetat: vel (ut supra dicebatur) obsistunt
ei, quia retrahunt nos ab eo quod ratio dictat. Inter
caetera autem, quae possunt nos retrahere a bono rationis,
sunt timores belli, et pericula mortis, circa quae est Fortitudo.
Sic etiam inter caetera allicentia nos ad id quod
ratio vetat, sunt venerea, et delectabilia secundum gustum,
circa quae est Temperantia. Fortitudo ergo et Temperantia
inter principales virtutes computari debent. Est
sutem Fortitudo principalior Temperantia, quia Fortitudo
magis ordinatur ad bonum commune, ut ad tuitionem
regni, et ad defensionem patriae. Temperantia vero
magis ordinatur ad bonum proprium, ut ad moderationem
sui ipsius. Bonum autem commune divinius est
bono proprio. Postquam ergo diximus de Prudentia,
quae est principalior quam Iustitia: et de Iustitia, quae est
principalior Fortitudine: et de Fortitudine, quae est principalior
Temperantia. Restat dicere de ipsa Temperantia,
quae inter virtutes principales ultimum gradum tenet.
Sciendum ergo, quod sicut Fortitudo media est inter
timores, et audacias: quia qui omnia timet, non est
fortis, nec qui omnia audet: sed qui timet timenda, et
audet audenda. Sic Temperantia, media est inter delectationes,
et insensibilitates. Vocamus autem insensibilem
et agrestem, qui omnes delectationes corporales fugit.
Insensibilitas ergo est ultra, quam ratio dictet, fugere
delectationes corporales sensibiles. Qui igitur omnes
delectationes insequitur, intemperatus est. Qui autem
omnes fugit, insensibilis et agrestis est. Qui vero fugit
fugienda, et prosequitur prosequenda: virtuosus, et temperatus

Torna all'inizio