Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 32


Baiulos dicebant antiqui, quos nunc dicimus operarios. Unde
adhuc baiulari dicitur.
Blandicella verba blanda per deminutionem sunt dicta.
Bellarium et bellaria res bellis aptas appellabant.
Bellitudinem sicut magnitudinem Verrius dixit.
Boiae, id est genus vinculorum, tam ligneae, quam ferreae
dicuntur.
Botulus genus farciminis propter conexionem a bolis sic
appellatur.
Blennos stultos esse, Plautus indicat, qui ait (Bacch. 1088):
«Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones.»
Binominis, cui geminum est nomen, ut Numa Pompilius,
Tullus Hostilius.
Barbari dicebantur antiquitus omnes gentes, exceptis Graecis.
Unde Plautus (Mil. 211) Naevium poetam Latinum barbarum
dixit. Fortasse et ob hoc noster apostolus (Paul. ad
Rom. 1,14) Graecis ac barbaris se debitorem esse fatetur.
Bellule apud Plautum (frg. inc. 16) diminutivum adverbium
est a bene, quod facit belle et bellule.
Burranicum genus vasis. Bucar simliter genus est vasis.
Buttubatta Naevius (com. 131) pro nugatoris posuit, hoc
est, nullius dignationis.
Bulla aurea insigne erat puerorum praetextatorum, quae
dependebat eis a pectore, ut significaretur eam aetatem alterius
regendam consilio (dicta est autem bulla a Graeco
sermone boule, quod consilium dicitur Latine) vel quia eam
partem corporis bulla contingat, id est pectus, in quo naturale
manet consilium.

Torna all'inizio