Qui sub estivo meridiatur umbraculo, et tunc in prelio non laborat, et
tamen non incongrue de praeliis disputat. Non otiose quiescimus, si quiescendo
de labore tractamus. Quo scilicet ordine vel dulcior fructus, vel
feracior valeat exuberare proventus. Qui regia diversatur in curia, cunctas
virium suarum dotes explorat, si quid est unde principalibus oculis
placere plurimum valeat, et in quo se repperit amplius posse, ibi se satagit
enixius exercere. Alius siquidem robustior est in bello, alius prudentior in
consilio. Ille dum perorat causas, luculenter ac lepide concionatur in
publico, iste dum hunc equare facundie urbanitate non possit, dictandi
forte studio vel etiam aucupio sive certe venationis arte praecellit.
Et ut ad nostra veniamus, ait Moyses filiis Israhel: Separate apud vos
primitias Domino. Omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino:
aurum, argentum, aes, hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum
unum multi Domino tabernaculum fabricarent. Nos etiam, qui
nunc in huius vitae deserto tabernaculum constituimus, ut ingressi terram
lac et mel manantem, in illa caelesti Ierusalem templum sub veri Salomonis
imperio dedicemus, quod nimirum non sit ex insensibilibus quibusque
|
|