21.  Justus autem . Hoc in Habacuc, cap. II, reperitur: 
 Justus autem in fide sua vivit . Hoc testimonium  
et alia plurima, quae in contextu Epistolarum  
suarum Apostolus ponit, a translatione veritatis  
Hebraicae qua nunc utimur ideo discordare videntur,  
quia aliquando auctoritates sunt a translatione septuaginta  
Interpretum. Aliquando non curans verba,  
tantummodo exsequitur sententias. 
22.  Revelatur . Justitia revelatur in credente;  
nam ira in non credente. Et est alia causa; praedicatores  
enim Evangelii revelant iram Dei venturam  
super omnes impios, id est infideles; et super injustos,  
id est, credentes et non facientes quae  
credunt. 
23.  Quod notum est Dei , id est de Deo nosci  
potest. 
24.  Invisibilia enim , Exponit modum quo manifestaverit 
eis, videlicet dans eis acutissimum  
ingenium. 
25.  Sempiterna quoque . Hic quae sint invisibilia 
ostendit, et est quoque completiva  
convinctio. 
26.  Sed evanuerunt , id est cogitaverunt se cogitationem 
veram a se habere; unde factum est ut  
cogitationem Dei perderent. 
27.  Dicentes enim . Ostendit quomodo superius  
intellexerit  evanuerunt in cogitationibus suis . 
28.  Corruptibilis . Moris fuit Romanorum ab antiquis 
temporibus, adorare simulacra hominum, ut 
  |  
  |