Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 380


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut videre dicitur dupliciter, scilicet habere
visum, et uti visu, ita et peccare; unde cum dicitur, quod homo non potest non
peccare ante reparationem, intelligitur habere peccatum; sed non potest intelligi
quod non possit non uti peccato.
Ad secundum dicendum, quod libertas arbitrii immutata est per peccatum, sed
non ablata. Quod autem dicitur, ut liberum arbitrium omnino non possit quod
prius poterat, hoc ablationem facultatis designat, et non solum diminutionem;
sed hoc ad diminutionem pertinet ut quod prius facile poterat, postmodum non
sine difficultate et pugna possit, quantum ad vitationem mortalium; sed venialia
omnia non potest vitare, propter rebellionem carnis ad spiritum.
Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini non est intelligendum de necessitate
absoluta, sed conditionata, quae est necessitas finis. Vir enim superbus si
fini suo inhaerere vult, ut scilicet propriam excellentiam quaerat, necesse habet
ut invideat excellentiae aliorum, quae propriae excellentiae derogat; sed qui
semel per superbiam peccavit mortaliter, non propter hoc necesse habet ut
semper in actum superbiae exeat: potest enim de uno peccato in contrarium
peccatum transire, vel in bonum ex genere; et ideo non est necessarium quod
invideat.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa tenet in illis quae agunt propter necessitatem
naturae, in quibus de necessitate operatio sequitur secundum exigentiam
perfectionis et defectum operantis: non autem tenet in voluntariis: quia homo
habens virtutem potest non uti virtute, sed in contrarium usum exire: et similiter
habens habitum vitiosum, potest non uti habitu illo.
Ad quintum dicendum, quod mors non respondet pro poena cuilibet peccato,
sed peccato primae transgressionis, ex quo tota natura infecta est; unde sicut a
necessitate moriendi homo non liberatur nisi per gratiam, ita et a necessitate
subiacendi illi peccato per originem a parentibus in posteros transfuso. Non
tamen oportet quod homo necessario in peccatum mortale actuale labatur.
Ad sextum dicendum, quod aliud est resistere peccato, et aliud victoriam de
peccato habere. Quicumque enim vitat peccatum, peccato resistit; unde hoc
potest fieri etiam sine gratia: nec oportet quod tunc homo resistendo peccato,
mereatur praemium aeternum. Sed ille proprie vincit peccatum qui potest pertingere
ad hoc contra quod est pugna peccati. Hoc autem non potest esse nisi in
eo qui opus meritorium operatur; unde talis victoria vitam aeternam meretur, et
sine gratia non fit.

Torna all'inizio