: Graphia aureae urbis

Paragrafo 33


33. Ante privatam Mamertini templum Martis, ubi nunc iacet
simulacrum eius. Ubi est Sancta Martina templum Fatale. Ad Sanctum
[H]adrianum templum Refugii. Ad Sanctum Sergium templum
Concordiae. In Canapara templum Cereris et Telluris. Palatium
Catilinae, ubi est ecclesia Sancti Antonini; iuxta quam est locus
qui dicitur Infernus, eo quod antiquo tempore ibi eructabat et
magnam pernitiem Romae inferebat; ubi Marcus Curcius, ut liberaretur
civitas, responso suorum armatus proiecit se, et clausa est
terra. Sic civitas liberata est. Ibi est templum Vestae, ubi dicitur
inferius draco cubare. In ecclesia Sancti Cosmatis est templum Asilum.
Retro fuit templum Pacis et Latonae. Superius templum
Romuli. Post Sanctam Mariam Novam templum Concordiae et
Pietatis. Cartularium ideo dicitur, quia fuit bibliotheca publica, ex
quibus .XXVIII. fuerunt in urbe. Ante Coloseum templum Solis,
ubi fiebant caerimoniae simulacro, quod stabat in fastigio Colossei,
habens in capite coronam auream gemmis ornatam, cuius caput
et manus nunc sunt ante Lateranum. Septizonium fuit templum
Solis et Lunae. Sancta Balbina in Albiston fuit Mutatorium
Caesaris. Ibi fuit candelabrum factum de lapide albeston, qui semel
accensus et sub divo positus, numquam aliqua ratione extinguebatur.
Ibi etiam ymago Domini post altare divinitus depicta,
iuxta eam figuram qua Dominus fuit in carne. Qui locus ideo
dicitur Albesta, quia ibi fiebant albae stolae imperatorum.

Torna all'inizio