Salimbene de Adam: Cronica

Pag 153


suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures
eius
. Nota etiam quod VI genera hominum leguntur clamasse
ad Deum et exauditi fuerunt iuxta illud quod ait Iere. XXXIII:
Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma
que nescis
.
Primi fuerunt filii Israel, qui Pharaoni in Egypto serviebant
in magna miseria. De quibus Dominus Moysi ait, Exo. III: Vidi
afflictionem populi mei in Egypto et clamorem eius audivi propter
duritiam eorum qui presunt operibus. Et sciens dolorem eius descendi,
ut liberem eum de manibus Egyptiorum. Clamor ergo filiorum Israel
venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Egyptiis opprimuntur.
Hinc Psalmista ait: Clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos
.
Secundi fuerunt similiter filii Israel, quando post mortem
Salomonis voluerunt quod Roboam filius eius alleviaret iugum
durissimum patris sui, quod populo imposuerat, et noluit eos
audire, immo, spreto consilio seniorum (de quibus dicitur, Iob
XII: In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia),
adhibuit consilium iuvenum, de quibus dicitur, Eccli. VIII:
Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt diligere nisi
que eis placent
. Responditque Roboam populo secundum consilium
quod invenes sibi dederant, et ita avertit gentem consilio
suo
et fecit imperium bipertitum, eo quod de imperio patris sui
durissimo diminuere noluit, III Reg. XII et Eccli. XLVII.
De tribus stultitiis filii Salomonis.
De sermone moderando. Ieronimus: «Vide quid lenitas sermonis, quid asperitas
fecerit. Salveris laborator!».
Exemplum illius qui dixit se medicum esse verborum.

De duritia cordis humani et de voluntate divina.
Considera triplicem stultitiam filii Salomonis. Primam, quia,
cum esset stultus, reputabat se sapientem. Et talis est consuetudo
stultorum. Unde Ecclesiastes X: Sed et in via stultus ambulans,
cum ipse insipiens sit, omnes stultos extimat
. Item Prover. XXVI:
Sapientior sibi piger videtur VII viris loquentibus sententias.

Torna all'inizio