laicalem ducere vitam, ex eo, quod ecclesiasticum non valeo beneficium
adipisci. Et nota, quod omnis quasi finalis potest esse finalis, licet sensus
integralis negotii, de quo agitur, sit imperfectus.
Quomodo ex clausulis extimantur epistole et quilibet prosaicus tractatus.
Ex clausulis multis modis epistole fiunt et quilibet prosaici tractatus.
Set vitando prolixitatem, cupio in presenti capitulo breviter
plurima concludere paucis. Puta: scribit papa imperatori pro uno vel
(pro) pluribus negotiis. Pro uno sic poterit incipere dictator: Cum ex
iniuncto adeo nos officio teneamur omnes ecclesie filios assidue ammonere
ne se involvant illecebris terrenorum, multo attentius tuam imperialem
maiestatem litteris apostolicis debemus sollicitare, ut sic transeat per
omnia temporalia, ne penitus amittat eterna. Nec ob hoc ista referimus,
quod te in aliquo contra ecclesiam dei derelinquere credamus, set ut
nostre benedictionis et ammonitionis gratia fretus de bono in melius perseveres,
et imperii tui iura valeas omni tempore alacriori animo pertractare.
Hec enim esset una epistola, si salutatio premitteretur. Verumtamen
in tali ammonitione posset dictator tractatum non modicum prolongare.
Si autem in eadem epistola vellet aliud significare negotium, hoc modo
procedere posset: Preterea dilectum filium nostrum magistrum B., quem nos
et fratres nostri sue devotionis et scientie intuitu intimo diligimus karitatis
affectu, celsitudini tue propensius commendamus tuam attentius
rogitantes excellentiam, ut ipsum debeas nostrarum precum interventu
multipliciter honorare et suis petitionibus ita dignum et favorabilem prebere
assensum, quod nostras preces sibi sentiat profuisse et nos tue magnitudini
propter hoc teneamur multiplices gratiarum exsolvere actiones.
Nam in epistola ista duo sunt significata, quia ibi de duobos diversis
negotiis narratur. In duabus primis clausulis continetur ammonitio pape
et quotcunque clausule ponerentur ibi, que ad ammonitionem pertinerent,
ad unum tantum significatum spectarent. In tertia vero clausula continetur
|
|