CAPUT III
De esse et essentia metallorum, et primo de eorum
esse et essentia seu compositione naturali et esse
suppositi
Esse suppositi metallorum educitur a materia sui planetae et
naturarum, similiter et per artificium. Ergo cum sint septem metalla
quodlibet metallum educitur a suo planeta, videlicet
Aurum a Sole, et vocatur Sol, Argentum a Luna, Ferrum a Marte,
Argentum vivum a Mercurio, Stannum a Jove, Plumbum a
Saturno, Cuprum et aes a Venere, et nominibus quorum planetarum
nuncupantur.
De materia substantiali
Materia substantialis omnium metallorum est argentum vivum,
unde in aliquibus metallis est coagulatum debili congelatione, et
in aliquibus forti. Ita sit gradus in metallis secundum gradus actionis
planetarum et sulphuris omnino puri congelati Argenti
vivi, et illa metalla in quibus parum congelatum vel terrestre, habent
se per modum materiae, et in potentia per comparationem
seu oppositionem ad alia metalla, ut puta plumbum est argentum
vivum terrestre parum congelatum, ex subtili sulphure et
pauco, et quia actio sui planetae est distans et debilis, habet se in
potentia ad stannum, ad cuprum, ad ferrum, ad argentum, ad
aurum.
Stannum vero est argentum vivum clarum coagulatum parum a
sulphure grosso et non puro, propter quod se habet in potentia
ad cuprum, ferrum, argentum et aurum. Ferrum vero est argentum
vivum grossum terrestre, ex sulphure terrestri valde grosso,
ex actione sui planetae fortiter coagulatum, et ideo se habet in
potentia ad cuprum, argentum et aurum. Cuprum autem est coagulatum
ex sulphure multo et argento vivo mediocriter grosso,
cooperante suo planeta, propterea se habet in potentia ad argentum
et aurum. Argentum quoque est ex sulphure albo, claro,
subtili, non adurente, et ex argento vivo subtili coagulato limpido
et claro, cooperante suo planeta Luna, et ideo solum se habet in
potentia ad aurum.
Aurum vero est perfectius omnibus metallis, et sit ex sulphure
rubeo, claro, subtili, non adurente et ex argento vivo subtili et
|
|