QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de formatione mulieris ex parte animae; et circa hoc quaeruntur
tria: 1. Utrum anima rationalis sit ex traduce, vel per creationem. Si non
ex traduce, quaeritur 2. Utrum creetur a Deo immediate, vel mediantibus
Angelis; et 3. Quaeritur, utrum anima sensibilis et vegetabilis sit ex traduce.
ARTICULUS 1
Utrum anima humana traducatur a parentibus.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima humana etiam a parentibus traducatur. Dicitur enim
Genes. 46, 26: «Omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob...sexaginta
sex». Sed non egreditur aliquid filii ex femore patris nisi per traductionem
seminis. Ergo videtur quod hoc modo anima filii ex parentibus veniat.
2. Praeterea, omne id quod dat complementum operationi, cooperatur operanti.
Si ergo Deus per hoc quod infundit animam adulterorum operationem perficeret,
videtur quod adulteris cooperaretur; et hoc videtur inconveniens, quia
qui cooperatur iniquo, non est ab iniquitate immunis. Ergo videtur quod anima
rationalis non infundatur a Deo, sed traducatur a patre.
3. Praeterea, filii a parentibus originale peccatum contrahunt, ut Apostolus
docet Rom. 5. Sed accidens non potest traduci nisi traducatur subiectum eius.
Ergo videtur quod anima rationalis, quae est subiectum culpae originalis, a
parentibus traducatur.
4. Praeterea, in omni generatione univoca generans dat speciem suam generato:
quia agens et finis generationis incidunt in idem specie, ut in 2 Physic.
dicitur. Sed cum homo ex homine procedit, est generatio univoca. Cum ergo
homo speciem habeat ex anima rationali, videtur quod animam rationalem ex
parentibus recipiat.
5. Praeterea, sicut dicit Commentator in 2 Metaph., impossibile est ut
sint diversi agentes quorum unius actio terminetur ad subiectum formae, et
alterius ad formam: quia ad subiectum formae actio agentis non terminatur nisi
secundum quod recipit formam: sequeretur enim, ut ipse dicit, quod subiectum
et forma essent duo distincta, ex quibus non fieret unum, si essent termini diversarum
actionum. Sed corpus organicum est subiectum huius formae quae est
anima rationalis. Cum ergo per actionem virtutis formativae corpus organizetur,
videtur quod eius actio se extendat ad ipsam rationalem animam; et sic
anima rationalis traducitur.
|
|