Salimbene de Adam: Cronica

Pag 742


dominus Guido de Accarisiis de Faventia, et plures alii digni relatu,
tam de Bononia, quam de aliis partibus.
De magna multitudine erucarum que fuit hoc anno.
De magna caristia bladi que fuit hoc anno.
Quod hoc anno fuerunt arbores sine fructu propter erucas.

Anno Domini MCCLXXXII, indictione X, fuit tanta multitudo
erucarum, quantam nullus meminit diebus nostris, et destruxerunt
omnes arbores pomiferas, tam flores quam frondes,
et sic apparebant arbores sicut in media hyeme apparere solent,
cum prius optime floruissent. Et postquam in arboribus pomiferis
non inveniebant quid comederent, transibant ad cimas
sive pullulationes salicum et illas similiter corrodebant. Frondibus
quoque nucum pepercerunt, propter earum amaritudinem
puto. Processu vero temporis cadebant de arboribus grosse et
impinguate et ibant per vias et campos, et tandem moriebantur.
Nec fuerunt iste eruce ortolanes, sed aliud genus erucarum fuit.
Et eodem anno fuit magna caristia bladi, scilicet frumenti, spelte,
melice et fabe, et de omnibus leguminibus et rebus.
Et quod Parmensibus ecclesiasticum offitium restitutum fuit hoc anno in festo
apostolorum Philippi et Iacobi.

Et eodem anno, in festo beatorum apostolorum Phylippi et
Iacobi, restitutum fuit offitium ecclesiasticum Parmensibus, quo
privati fuerant pluribus annis, occasione fratrum Predicatorum
qui comburi fecerant quamdam mulierem hereticam in civitate
Parmensi, que domina Halyna dicebatur. Et voluntarie exiverunt
omnes fratres Predicatores de predicta civitate cum cruce
et processione, quia quidam stulti irruerant in locum eorum et
aliquos vulneraverant. Sed graviter fuerunt puniti predicti malefactores
a Parmensibus, qui Predicatores offenderant.
Et eodem anno et tempore multe paces facte fuerunt in civitate

Torna all'inizio