Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 221


idcirco mutantur eius condiciones. Et sic intellectus habituat se de
duodecim condicionibus; et sic per alias cameras, multiplicando
columnas et uoluendo illas.
Condiciones, quas intellectus multiplicat per istum modum,
sunt difficiles ad numerandum. Nam de qualibet camera potest
intellectus sic euacuare triginta propositiones et nonaginta quaestiones,
sicut de camera B C tertiae figurae sunt duodecim
propositiones et uiginti quattuor quaestiones.
Et in isto passu cognoscit se intellectus ualde generalem et
artificiatum super alium intellectum, ignorantem istam Artem,
deducendo ipsum ad multa inconuenientia et impossibilia. Et sic
sophista coram tali intellectu non potest stare, eo quia talis
intellectus artistae huius Artis utitur condicionibus primitiuis et
naturalibus; sophista autem secundariis et extra naturam consideratis;
ut patet in Arte magna.
VIII
De octaua parte
Quae est de mixtione principiorum et regularum

In parte ista intellectus miscet unum principium cum alio,
discurrendo quodlibet principium per omnia principia cum sua
definitione, discurrendo quodlibet principium per omnes species
regularum. Et per talem discursum intellectus habet notitiam de
quolibet principio. Et tot uicibus, quot miscet ipsum diuersimode,
habet notitiam diuersam ab ipso. Et tot media, quae intellectus
inuenit ad concludendum, quis possit numerare, intellectu euacuante
ipsam mixtionem, sicut euacuare cameram B C, ut supra
dictum est.
Ista mixtio est centrum et fundamentum ad inueniendum
multas propositiones, quaestiones et media, condiciones et solutiones,
et etiam obiectiones. Sed hoc exemplificare dimittimus
intellectui bene intuenti, causa breuitatis, et quia in Arte magna
est declaratus et exemplificatus modus mixtionis.
Vlterius: Haec mixtio est subiectum et refugium artistae huius
Artis, ut inueniat in ipsa, quidquid uult, ad placitum. Nam si

Torna all'inizio