Translatio Iuvenalis et Cassi episcoporum Narniensium
Lucam (BHL 4615 e 4615a)
Domini nostri Iesu Christi, fratres carissimi, sanctorum-
que omnium miracula clara merito personat orbis, quando
carmina poetarum priorumque philosophorum gliscit animus
scandere, quae sunt fabulae et inanes lectiones et fallaciae gen-
tilium necnon deceptiones infidelium. Quis enim pauescit
tegere silentio abdicationem hostium demonumque occultatio-
nem, qualiter deuicti sunt a militibus Christi et uires eorum
confractae et sub pedibus eorum conculcatae? Recolimus
enim semper fuisse inuidos et callidos cunctorum fidelium –
nam sine intermissione ex insidiis diaboli homines tentantur,
ut uirtus tentata probetur et palma non consentienti glorio-
sior appareat – unde quanto amplius scelera cupiunt, tanto
amplius leti sunt; adhuc non quiescunt, sed miris facinoribus
exigentibus chaos circumeunt et in erebi gurgitem desidiosi
ruunt, heroes conculcant et fideles aliquando necant. Quis de
odio confitetur et penitet? Quis de inuidia meret? Quis de
cumulo auaritiae contremiscit? Prorsus pauci; sed Dominus
est iustus et pius, qui expectat omnes et suffert per orationes
sanctorum et oblationes fidelium. Hoc tamen pauendum est
omnibus, quia, quanto amplius portat, tanto durius punit.
Quae fauces poterunt retexere sanctorum omnium remu-
nerationem, infinitae misericordiae gloriam, preparationem le-
titiae paradisi? Morari debemus in laude omnium sancto-
rum, sed precipue in nostris patronis silere noxium censui-
mus. En omnes defendunt; et sicut prius pro eis agonizaue-
runt, quamuis a suis, ut iustum est, non obsequantur, tamen
|
|