: Gesta Berengarii

Pag 106


Hesperia, et nostris etiam dominabitur aruis".
Nec plura effatus, medio sermone resistit,
Et uitam pariter moriens et famina linquit.
Laetantur populi, Mortis cecidisse ministrum,
Et curis soluunt animos ac Marte lacertos:
Vt cum sole malo tristique rosaria pallent
Vsta noto; si clara dies zephirique refecit
Aura polum, redit omnis honos emissaque lucent
Germina et informes ornat sua gloria uirgas.
Pars quoque magna uirum properant Widone sepulto
Orantes ueniam Latii ductoris ad aulam,
Dum Widone satum inualido comitante ministro
Deficiunt duplici nimium discrimine mestum,
Morte patris simul ac notis abeuntibus armis.
At recolens precepta patris iubet ire sodalem,
Qui pacem petat ac regem summissus adoret,
Ne memor esse uelit genitoris bella gerentis,
Sed legat in regnum sociali foedere amicum
Miliciaeque etiam, Mauors si quando, ministrum,
Bella ciet. Dux interea uenerabilis aeuo
Fert pietatis opem uenientibus ultro maniplis:
Nec Gallos abicit nec crimina ponit Etruscis,
Praetendit solito uerum pia uiscera cunctis.
Nuntius in medio demum ut Lanberticus adstat
Et, quae sit fortuna uiro pacisque uoluntas,
Edocet, ipse pater miti sic pectore reddit:
"Aequa referre malis nimium sacra iura recusant.
Namque poli sensum demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis


190




195




200




205




210




215


Torna all'inizio