Salimbene de Adam: Cronica

Pag 558


gressus illius penetrant, per semitam vite non ambulant. Vagi sunt
gressus eius et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas
a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam et ne apropinques foribus
domus eius. Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in
domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et
corpus tuum».
De sagacitatibus domini Octaviani cardinalis.
Item dominus Octavianus fuit sagacissimus homo. Nam, cum
quadam die fieret quedam magna processio, et ipse transiret,
dixit elevata voce eo audiente ioculator quidam: «Cedatis et removeatis
vos de via, et permittite transire hominem qui curie
Romane proditor fuit et Ecclesiam frequenter decepit». Audiens
hoc cardinalis precepit uni de suis silenter ut clauderet os eius
pecuniam sibi dando, sciens quoniam pecunie obediunt omnia. Et
sic vexationem suam redemit, quia ioculator incontinenti acceptis
donariis transtulit se ad alium locum, per quem cardinalis erat
transiturus, et eum multipliciter commendavit dicendo quod in
curia non erat cardinalis melior eo et quod revera dignus esset
papatu. Hinc Micheas de talibus dicit, III: Si quis non dederit in
ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium. Sed dicitur
Prover. XXIX: Qui timet hominem, cito corruet; qui sperat in
Domino, sublevabitur. Item Seneca dicit: «Tam carum tibi sit
laudari a turpibus, quam si lauderis ob turpia». Item audivi
dici quod, si papa Innocentius quartus aliquantulum plus vixisset,
dominum Octavianum de cardinalatu deposuisset, pro eo quod
nimis erat imperialis et negotia Ecclesie non bene fideliter faciebat.
Ipse vero, sciens quod non haberet gratiam pape et cognoscens
quod iam hoc divulgatum esset per multos de curia et de
aliis partibus, taliter gratiam papalem se demonstrabat habere.
Cum omnes cardinales a conspectu pape qualibet die de consistorio
egredi festinarent, ut irent ad hospitia sua, solus dominus
Octavianus in camera vel caminata, que erat immediate post

Torna all'inizio