Incarnationis divine misterium, prophetice tube vaticiniis patribus
repromissum, paranimphi angeli mirande salutationis eloquiis virgini
nuntiatum, celatum mortalibus et spiritibus elationis occultum, cum christiane
religionis devotione, fratres carissimi suscepturi archana mentis et
cordis cellulas, inquisitionis exacte studio perscrutemur, ut, pulsis vitiis,
virtutibus insitis, mundatis sordibus, surrogatis munditiis, sollempnia
nativitatis eius, qui verbum erat in principio apud Dominum, per quem
celi firmati sunt et tota mundi machina stabilita subsistit, puris mentibus
celebrantes sacramentum sui gloriosi corporis immolati et sanguinis pretiosi,
quem dire lancee mucro militaris effudit, digne suscipere mereamur.
Ita nos continuatione bonorum operum virtutibus exercendo, ut sic
susceptus ipse – qui panis, vinus et cibus angelorum existens, se cum tota
trinitate venturum ad eos qui eum diligunt et sermones eius observant, ac
apud ipsos mansurum evangelici vatis testimonio repromisit – dignetur
apud nos ad salutem animarum et corporum inamissibilem facere mansionem.
Huius autem incarnationis admirande misterium, in qua quidem
natura solitos cursus mutat, usitatum deserit ordinem et latentis operationis
inauditam seculo aggreditur novitatem, mortalibus in terra figmentis
et viventibus in celo spiritibus vehementis materiam admirationis inducit.
Quis enim non miretur et stupeat incarnationis tante misterium, per quod,
mutatis nature legibus, fit unio Dei et hominis, fit unio matris et virginis?
Quis non stupendo miretur et timeat conceptionis nove primordia, novi
partus initia, per quem matri non tollitur in prolis conceptione virginitas
nec in editione partus adimitur pudoris integritas virginalis? Siquidem,
admirationis tante nexibus involuti, ad te clamamus exules filii Eve, virgo
mater et domina, a te postulamus, gloriosa virgo puerpera, indica servulis
tuis, si placet, indica: misterium aperi, nodum admirationis abscide, et
causam edissere tui partus. Concepisti modo mirabili filium, cuius esse
non ambigis filiam, non ambigis creaturam. Baiulasti filium, qui baiulat
totum orbem, lactasti infantulum, qui lac est parvulis et solidus cibus
adultis. Pavisti puerum, qui universas pascit – nec improperat – creaturas.
Dic, quesumus, responde, si placet: quis claustrum tue virginitatis clausum,
|
|