Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 205


puniantur. Imperator uenit Fulignum, ubi magnifice a ciuibus receptus est. Aspellum et
Coccoionum uenerunt ad mandatum suum, recipit tunc etiam Uiterbium eodem mense Februarii,
Ortam, Ciuitam Castellanam, Cornetum, Sutrum, Montem Flasconem et Tuscanellam.
Imperatrix cum Berardo Panormitano Archiepiscopo in Regnum uenit.
Stella cometes apparuit.
Mense Martii Imperator, relicto capitaneo aput Uiterbium comite Symone Theatino cum
exercitu suo et in Marchia naturali filio suo Henrico rege Gallure, cum hiis qui de Regno
secum in Lombardia fuerant, redit in Regnum, tunc Stephano Casinensi abbate ad terram
monasterii redeunte.
Mense Aprilis Imperator aput Fogiam colloquium celebrat generale. Specialis collecta
a clericis Regni pro beneficiis ecclesiasticis exigitur.
Eodem mense filius regis Castelle ad Imperatorem apud Fogiam uenit.
In Sancto Germano magister Iohannes archipresbyter terre eiusdem, et magister Petrus
frater eius, iussu Imperatoris per Philippum de Surrento militem Capuanum et per quemdam
iudicem maiorem capti sunt, et eorum sunt mobilia infiscata, immobilia uero omnia annotata.
Ciuitas Ferrarie a ciuitatibus Lombardie Imperatori contrariis nec non et a Uenetis
impugnatur, et obsidetur per terram et aquam; in qua pro Imperatore erat quidam Azolinus.
Imperator a suis officialibus certam exigit pecunie quantitatem.

Torna all'inizio