§ 65. Prassium. - Pectoris haec varios compescit potio morbos;
Accelerat partus eadem, pellitque secundas
Dicitur haec eadem lateris sedare dolorem.
§ 66. Pulegium. - Cum vino choleram nigram potata repellit;
Adpositam viridem dicunt curare podagram;
Et quosvis alios solet emendare tumores.
§ 67. Pyrethum - Masticet patiens vel gargarizetur aceto,
Hoc modo tumidam reprirnit a flegmate linguam,
Et collo pensum poterit prodesse caducis.
§ 68. Rhamnus. - Lepra, lapis, panni, lupus intereunt ope rhamni.
§ 69. Rheubarbarus.
Rha partes laxas firmat hepar reparando
§ 70. Rosa. - Curat haemorrhoidas rosa, semine, cortice demptis;
Gengivas, colicam, capitis iuvat ipsa dolentes.
§ 71. Rubus. - Styptica sunt folia rubi, ventremque fluentem
Continent, et fluxum etiam stringunt muliebrem.
§ 72. Ruta. - Nobilis est ruta, quia lumina reddit acuta;
Auxilio rutae, vir lippe, videbis acute.
Ruta comaesta recens oculos caligine purgat;
Ruta viris coitum minuit, mulieribus auget;
Ruta facit castum, dat lumen et ingerit astum;
Cocta facit ruta de pulicibus loca tuta.
§ 73. Salix. - Auribus infusus vermes succus necat eius;
Cortex verrucas in aceto cocta resolvit;
Huius flos sumptus in aqua frigescere cogit
Instinctus veneris omnes, acres, stimulantes;
Et sic desiccat ut nulla creatio fiat;
Pomorum succus, flos partus destruit eius.
Vulnera frondes eius valent solidare cruenta.
|
685
690
695
700
705
710
|