Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 990


Ad tertium et quartum et quintum et sextum patet responsio per ea quae dicta
sunt.
Ad septimum dicendum, quod omnia illa sumuntur ex parte aversionis: et ideo
proprie loquendo non habent rationem radicis, quia nullus ad malum intendens
operatur, ut Dionysius dicit: habent tamen rationem initii: propter
quod dicitur, quod initium omnis peccati est superbia: quia actus deficientis,
inquantum deficiens est, aliquis defectus praeexistens initium esse potest.
Defectus autem iste praecedens peccatum potest esse vel in ratione dirigente, et
sic dicitur omne peccatum esse ex errore, ut error sit idem quod ignorantia electionis,
secundum quam omnis malus est ignorans, ut in 3 Ethic. dicitur: vel est in
voluntate imperante actum, secundum quod non intente et solicite inhaeret his
quae Dei sunt; et sic est contemptus et superbia, secundum quam aliquis non
curat subesse praecepto, vel praecipienti: et sicut unum peccatum est secundum
rem aversio et conversio, differens secundum comparationem ad diversos terminos;
ita etiam superbia hoc modo accepta, secundum quod est initium, et cupiditas,
secundum quod est radix, sunt idem secundum rem, et differunt ratione
modo praedicto: et propter hoc dicit Augustinus, 11 super Genesim,
superbiam et cupiditatem non quasi duo mala, sed unum malum esse.
ARTICULUS 2
Utrum peccatum convenienter dividatur
in peccatum cogitationis, oris, et operis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod secunda divisio quae in littera assignatur, incompetens sit.
Quia eiusdem generis eaedem sunt primae differentiae dividentes. Sed peccatum
est unum genus, saltem analogicum. Ergo inconvenienter tot variis divisionibus
distinguitur.
2. Praeterea, affectio plus habet de ratione peccati quam cogitatio, quae ad
cognitionem pertinet. Sed ipse de affectione mentionem non facit. Igitur insufficienter
dividit.
3. Praeterea, actus exteriores per membra exteriora exercentur. Sed lingua est
unum de exterioribus membris. Ergo verbum quod per linguam profertur, non
debet dividi contra peccatum operis, quod est peccatum exterioris actus.
4. Praeterea, circumstantia actus non debet dividi contra actum. Sed consuetudo
est quaedam circumstantia peccati. Ergo non debet dividi peccatum consuetudinis
contra peccatum operis.
5. Praeterea, peccatum omissionis quaedam species peccati est, quae sub nullo
istorum membrorum continetur. Ergo divisio est insufficiens.

Torna all'inizio