Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 52


perspiceremus. Tragediae Senecae cum propter fabulas
multum iuvant, tum vero propter sententias et vitae et sermoni
quotidiano commodissimas, nam sicut gravissima omnia continent,
ita lascivum nihil. Ad sermonis tum puritatem et elegantiam,
tum proprietatem, nemo Terentio magis idoneus, adeo ut
Terentii verbo frequenter Cicero utatur et libenter se uti
Ciceronis Laelius ille testetur. Quare assiduitate legendi
memoriae commendandus erit. Huic Iuvenalem satyrorum principem
quasi comitem addere non verebor. Nam hos duos qui in
promptu habuerit confidat is omnia quae in quotidiano sermone
contigerint, non modo ornate proloqui posse, verum etiam ad
omnem materiam sententiam aliquam se habiturum. Nec ideo
deterreatur quispiam ab illius satyri lectione, quia nonnullis in
locis vitia quaedam horrenda aperte nimis redarguat. Primum
enim id raro facit, deinde vitiosos magis quam vitiorum increpatores
detestari debemus; at, illis omissis quae pauca esse diximus,
nihil inveniemus non laudabile, non Christiano homini
maxime congruum. Plautus non ad sales modo qui vitae sunt
ornamento, sed ad eloquentiam vehementer proderit, cum ei
veteres tantum tribuerint ut affirmarent «Musas, si latine loqui
voluissent, plautino sermone fuisse locuturas». Macrobius
quoque duos antiquis temporibus eloquentissimos fuisse asserit:
et «comicum Plautum et oratorem Tullium». Horatius,
praeter optimam poeticae artis cognitionem, sermonis proprietatem
mea sententia suppeditabit, nec quemque facile invenies
in rerum epithetis Vergilio magis adhaerentem; adde quod ad
aliorum satyrorum intellectum multa nobis accommodat.
Persius, brevis quidem et obscurus, sed id rerum varietate compensat.
Alii non sunt ii quidem inutiles poetae, sed alio tempore
magis apte lectitandi. Ceterum quia in poetis multa et de
astrologia et de situ orbis sumpta reperiuntur haud erit incommodum
tractatum spherae pernoscere, Pomponium Mellam,

Torna all'inizio