sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiam et [H]istriam; nec 
non et cunctum ducatum Spoletanum seu Beneventanum. Factaque 
eadem donatione propria sua manu eam ipse imperator corroborans, 
universos episcopos, abbates, duces et grafiones in ea ascribi fecit. 
Quam nimirum chartam donationis, prius super altare beati Petri 
superius et postmodum intus in sancta eius Confessione ponentes, 
tam ipse Francorum rex quamque eius principes beato Petro et 
eius vicario sanctissimo [H]adriano papae sub terribili sacramento 
sese omnia conservaturos quae in eadem charta donationis continentur 
promittentes tradiderunt. Apparem quoque ipsius donationis 
per eundem Aetherium ascribi faciens intus super corpus beati 
Petri, subtus positis evangeliis, pro firmissima cautela et aeterna 
nominis sui ac regni Francorum memoria, propriis suis manibus 
posuit. Aliaque eiusdem donationis exempla per scriniarium sanctae 
Romanae Ecclesiae ascripta, eius excellentia secum deportavit. 
Et ideo, ut putamus, in memoriam tam magnificae donationis, 
nomina civitatum, quae praenominatus Romanorum imperator 
huic sacrosanctae ecclesiae contulit, in portis aeneis, quae super 
gradus Beati Petri fuerunt, videlicet in introitu ecclesiae Sanctae 
Mariae inter turres, argenteis litteris annotata fuerunt, sicut nos 
vidimus et saepe cum fratribus nostris legimus [videlicet: Perusium, 
Fesulae, Clusium, Bulsinum, Assisium etc.]. 
DE FESTIVITATIBUS IN QUIBUS DOMNUS PAPA DEBET CORONARI. 
54. Heae sunt festivitates in quibus domnus papa debet coronari: 
in festo videlicet sanctorum Quatuor Coronatorum; in festivitate 
sancti Martini papae, ubi dicitur titulus Equitii; in festo sancti 
Clementis; in dominica de Adventu ad Sanctam Mariam in Praesepe;
  |  
  |