Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 131


venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una earum Alamannorum
regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse.
Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de
mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius
narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis
ad Italiam venit, Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum genere
cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquod annos in Italia vixit, diem claudens
extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit; quos tempestas
ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens, omnes ex castro Foroiulensi in
Avarorum patriam exsoles deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis
miseriam sustinuissent et iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor,
quorum nomina non retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum
germanus nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut credimus,
misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et ad Italiam, quo gentem
Langobardorum residere meminerat, tendere atque ad libertatis iura studuit reppedare.
Qui cum adgressus fugam adripuisset, faretram tantum et arcum et aliquantulum
cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens
comes itineris et ductor effectus est. Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit, sibi eum divinitus
datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per aliquod dies per montium
solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino
defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum
suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit. Sed
lupus idem ictum ferientis praecavens, sic ab eius visione elapsus est. Ipse autem,
recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus,
cum iam de vita desperaret, sese in terram proiciens, obdormivit; viditque quendam
virum in somnis talia sibi verba dicentem: "Surge! Quid dormis? Arripe viam in hanc

Torna all'inizio