esse otiosus, immo magna operatur, si est. Et quia omne violentum est tristabile,
quasi voluntati repugnans, ut dicitur 5 Metaphys.; ideo etiam est
poenosum contra inclinationem amoris operari, vel etiam praeter eam; operari
autem secundum eam, est operari ea quae amato competunt. Cum enim amans
amatum assumpserit quasi idem sibi, oportet ut quasi personam amati amans
gerat in omnibus quae ad amatum spectant; et sic quodammodo amans amato
inservit, inquantum amati terminis regulatur.
Sic ergo Dionysius completissime rationem amoris in praedicta assignatione
ponit. Ponit enim ipsam unionem amantis ad amatum, quae est facta per transformationem
affectus amantis in amatum, in hoc quod dicit amorem esse unitivam
et concretivam virtutem; et ponit inclinationem ipsius amoris ad operandum
ea quae ad amatum spectant, sive sit superius, sive inferius, sive aequale,
in hoc quod dicit: «Movens superiora» etc.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod virtus hic non sumitur pro habitu, sicut in
2 Ethic., sed communiter pro omni eo quod potest esse principium alicuius operationis
vel motus. Et quia amor inclinationem facit ad operandum, ut dictum
est, ideo amorem virtutem dicit.
Ad secundum dicendum, quod amor dicitur esse habiti, si ut formatum habet
suam formam: quam quidem formationem desiderium praecedit in ipsam tendens,
sicut ratio intellectum vel scientiam; et ideo dicitur esse non habiti. Unde
amor dicitur virtus unitiva formaliter: quia est ipsa unio vel nexus vel transformatio
qua amans in amatum transformatur, et quodammodo convertitur in
ipsum. Vel dicendum, quod quietatio affectus in aliquo, quam amor importat,
non potest esse nisi secundum convenientiam unius ad alterum: quae quidem
convenientia est secundum quod ab uno participatur id quod est alterius; et sic
amans quodammodo habet amatum; unde coniunctio quae in habere importatur,
est coniunctio rei ad rem, et praecedit unionem rei ad affectum, quae est
amor.
Ad tertium dicendum, quod amoris radix, per se loquendo, est similitudo amati
ad amantem; quia sic est ei bonum et conveniens. Contingit autem per accidens
dissimilitudinem amoris et similitudinem odii esse causam tripliciter. Uno modo
quando affectus amantis non sibi complacet, neque quiescit in conditione vel
aliqua proprietate sui ipsius, sicut cum quis aliquid in se ipso odit; et tunc
oportet quod diligat ipsum qui in hoc est sibi dissimilis, quia ex hoc ipso quod
est dissimilis sibi in conditione, efficitur similis affectui suo; et e contrario odit
illum qui sibi similatur, et affectui suo non similatur.
Secundo quando aliquis ex ipsa similitudine impedit amantem ab amati fruitione;
et hoc invenitur in omnibus rebus quae non possunt simul a multis haberi,
sicut sunt res temporales; unde qui amat lucrum de aliqua re, vel delectationem,
|
|