campos et per totam noctem, quam ducebat insomnem, quasi paratus
ad fugam expectabat sub divo. Videns vero dominus Bertholinus
quod dominus Ghibertus de Gente non faciebat sibi misericordiam
ut eum ad Parmensem, sicut sibi promiserat, reduceret
civitatem, rupit confines et ivit ad papam Innocentium
quartum, qui miserat pro eo, et fecit eum potestatem Neapolitane
civitatis et dominum. Et sub eo papa ultimum diem clausit ibidem
et fuit sepultus in maiori ecclesia civitatis illius. Et beneficio
potestatis domini Bertholini factus est Alexander papa IIII, quia
retinuit cardinales, ne possent de civitate exire, quousque successoris
electio haberetur. Papa vero Alexander non fuit ingratus
de tanto beneficio sibi facto, immo usque ad diem mortis
sue de camera sua providit domino Bertholino; cuius anima per
misericordiam Dei requiescat in pace, quia curialis homo fuit
et valens et potens et intimus meus amicus. Et dictum fuit quod
Ubertus Pelavicinus fecit eum interfici mediante veneno. Dominus
vero Ghibertus de Gente fecit possessiones eius destrui et palatia
dirui, pro eo quod recesserat de confinibus eundo ad papam,
qui miserat pro eo. Que ex parte domini Ghiberti fuit magna non
solum rusticitas, verum etiam et stultitia, quia, ubi maior precipit
et minor contradicit, non est audiendus inferior. Hinc apostoli
principibus sacerdotum dixisse leguntur, Act. IIII: Si iustum
est coram Deo vos potius audire quam Deum, vos ipsi iudicate.
Nota vero quod obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et
ideo propheta qui venerat de Iuda in Bethel, a leone fuit occisus,
quia inobediens ori Domini fuit, nec fuit excusatus quod homini
obedivit, qui eum decepit. Habetur hec historia III Reg. XIII.
Porro de domino Bertholino non remanserunt filii nec de domino
Iacobo, fratre suo, qui mortuus est post ipsum et divitias suas
Templariis dereliquit. Et sic domus domini Bertholi Tabernerii
de Parma totaliter est deleta, qui tempore Frederici imperatoris
fuerat magnus baro. Et ideo de eo congrue potest dici: Thesauriçat
et ignorat cui congregabit ea. Et iterum: Ne timueris, cum
dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus
eius. Quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet
cum eo gloria eius.
|
|