Salimbene de Adam: Cronica

Pag 232


acer et tortor et pessimus carnifex. Dabat enim disciplinas fratribus
sine misericordia ex precepto Helye, ut videretur illud impletum,
Eccli. X: Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et
qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea
.
De sagacitatibus fratris Helye, quibus nitebatur dominium Ordinis violenter
tenere.

Octavus defectus fratris Helye fuit quia violenter voluit
tenere dominium Ordinis; quod ut melius tenere posset, plures
sagacitates habebat: primam, quia frequenter mutabat ministros,
ne nimis radicati fortius insurgerent contra ipsum; secundam,
quod illos fratres faciebat ministros, quos reputabat amicos;
tertiam, quia non faciebat capitula generalia nisi particularia, id
est cismontanorum. Non enim vocabat ultramontanos ministros,
timens ne deponeretur ab eis. Sed quando Domino placuit, a quo
cuncta bona procedunt, tam isti quam illi pariter congregati deposuerunt
eum, ita ut posset dicere illud Iere., Tren. I: Vocavi amicos
meos, et ipsi deceperunt me
. Ad hoc autem, ut ista congregatio
in generali capitulo fieret omnium ministrorum ad deponendum
Helyas, multum laboravit frater Arnulfus Anglicus ex Ordine
Minorum, homo sanctus et litteratus et zelator Ordinis et promotor;
erat enim tunc temporis penitentiarius in curia domini Gregorii
pape noni.
Quod post depositionem fratris Helie primo facte fuerunt constitutiones generales
in Ordine fratrum Minorum.

Nonus defectus fratris Helye fuit quia, cognoscens quod
contra eum congregabantur ministri, misit obedientias per totam
Ytaliam omnibus fratribus laycis fortibus quos reputabat amicos,
ut ad generale capitulum accedere non negligerent. Sperabat
enim quod cum baculis eum deberent defendere. Quod intelligens,
frater Arnulfus ordinavit, cum papa Gregorio, quod

Torna all'inizio