Papias: Ars Grammatica

Pag 11


5. DE MVTATIONE LITTERARVM

1 Mutatio autem litterarum, in qua uis cognationis et affinitatis
attenditur, VI fit modis: uel casu, ut "magnus, magni", "mus, muris";
uel tempore, ut "ago, egi", "sino, siui", "lego, legi"; uel deriuatione,
ut "doctus, doctor"; uel compositione, ut "facit, inficit",
"amicus, inimicus"; uel translatione, ut "theos, deus", "uox" a Greco
"BOO"; uel euphonie causa, ut "amplocti" pro "amplecti","olli"
pro "illi". 2 Notandum autem quod cum casu littere omnes mutentur,
V tantum immobiles manent casu l, n, r, c, t, ut "sol, solis",
"carmen, carminis", "uir, uiri", "lac, lactis", "caput, capitis". 3 Per
tempus quoque uerborum cetere mutantur, IV manent l, p, s, x :
"celo", "turpo", "quasso", "nexo". 4 Additur etiam f , "fallo". 5 A igitur
mutatur in e correptam uel productam, "ago, egi", "cado, cecidi";
in i , "facit, inficit"; in o , "marmaron, marmor"; in u , "salsus, insulsus".

Torna all'inizio