Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 133


milites super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis conperiens, audacter
se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace valedicentes, per singulas civitatis
plateas hac illacque dispersi, quoscumque obvios habere poterant trucidantes,
cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt.
Gregorius vero patricius propter iusiurandum quod dederat caput Tasonis sibi deferri
iubens, eius barbam, sicut promiserat, periurus abscidit.
39. His ita peremptis, dux Foroiulanis Grasulfus, Gisulfi germanus, constituitur.
Radoald vero et Grimoald despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate
degere, cum essent iam prope iuvenilem aetatem, ascensa navicula remigantes,
ad Beneventi fines perveniunt; et exinde ad Arichis Beneventanorum ducem, suum
quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime suscepti et filiorum loco sunt
habiti. His temporibus mortuo Tassilone duce Baioariorum, filius eius Garibaldus
in Agunto a Sclavis devictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis
tamen Baioarii viribus et praedas ab hostibus excutiunt et hostes de suis finibus
pepulerunt.
40. Rex vero Agilulf pacem cum imperatore in annum unum itemque in
alterum faciens, cum Francis quoque iterato pacis concordiam renovavit. Hoc nihilominus
anno Sclavi Histriam, interfectis militibus, lacrimabiliter depraedati sunt. Sequenti
quoque mense Martio defunctus est aput Tridentum Secundus servus Christi,
de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam de Langobardorum
gestis conposuit historiolam. Eo tempore rex Agilulf cum imperatore iterato pacem
conposuit. Occisus quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum, et facta est
pugna gravissima inter eos. Gunduald etiam, germanus Theudelindae reginae, qui
erat dux in civitate Astensi, nemine scientem auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore
sagitta ictus interiit.
41. Igitur Agilulf rex, qui et Ago est appellatus, postquam viginti et
quinque annos regnaverat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloald admodum
puero cum Theudelinda matre. Sub his ecclesiae restauratae sunt et multae
dationes per loca venerabilia largitae. Sed dum Adaloald eversa mente insaniret,
postquam cum matre decem regnaverat annis, de regno eiectus est, et a Langobardis
in eius loco Arioald substitutus est. De cuius regis gestis ad nostram notitiam aliquid

Torna all'inizio