debeat eum reducere. Qui senior post capitulum secreto ab abbate
inquirat quo ordine frater ille uiuat et quid aut qua hora comedere
debeat. Loquatur ei frater ille et alii quibus abbas praeceperit, caeterorum
autem nemo illi societur neque colloquatur.
Cum pulsatur signum ad horam, custode suo ducente cooperto capite
ante ostium monasterii ueniat et, si conuentus adhuc monasterium non
intrauit, quousque totus introeat ibi prostratus iaceat. Si uero iam
intrauit, stet ibi et inclinet et genua flectat, sicut fratres qui in choro sunt,
dum cantatur hora. Si aliqui fratres iuxta se transierint, humiliter inclinet
eis. Transeunte tunc abbate prostratus ueniam petat, si frater ille iuxta
se eum transire cognouerit. Finitis horis regularibus exeuntium ab
aecclesia pedibus cooperto capite prosternatur quousque omnes pertranseant.
Ingredientes uero et egredientes dicant ei sub silentio Misereatur
tibi deus . Egressis omnibus operto capite custode suo eum praecedente
ad locum unde uenit reuertatur.
In capitulum statutis ab abbate diebus praedicto custode eum ducente
ueniat et corporale iudicium humiliter et patienter sustineat. De cibo
et potu competens ei misericordia impendatur, ne forte nimiis angustiis
oppressus immoderata tristicia absorbeatur . Hoc modo tractetur quoadusque
humilitate et patientia et emendationis promissione adiunctis
fratrum precibus misericordiam consequatur. Qua uero die precantibus
fratribus decreuerit abbas misericordiam ei impendere, eo modo quo
superius dictum est in capitulum ueniat prostratus culpam suam fateatur
et emendationem promittat et misericordiam quaerat. Iussus surgere
frequenter se prosternat et eadem uerba et similia dicat cessaturus cum
abbas dixerit ei Sufficiat . Postea iubeatur exuere et corporalis disciplinae
iudicium sustinere. Quo facto dicat ei abbas Motus fratrum nostrorum
precibus et patientia et humilitate uestra et promissione emendationis uestrae
hanc misericordiam uobis impendo, ut dehinc cum fratribus sitis. In refectorio in
loco quem uobis designabimus comedatis, disciplinam corporalem pro hac culpa
ulterius non suscipiatis. De caeteris ad comprobandam adhuc humilitatem et
patientiam uestram, ita uos habete sicut frater, qui in leuis culpae penitentia esse
iubetur, excepto quod incepto Kyrieleison ad gradum uos non prosternetis sed
expleta regulari hora in loco in quo stabitis, sicut beatus Benedictus praecipit,
flexis ad terram genibus sicut qui in psalmo fallitur, humiliter satisfacietis .
Hoc audito frater ille ad pedes abbatis uadat et rediens in locum in quo
|
|