Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 252

Tomus I


manibus hostium in direptionem et praedam.
In persona vero nostra per gratiam redemptoris
nostri cum multis fidelibus nostris salvi evasimus
quibusdam pauperibus et levibus personis,
quas fugae praesidium salvare non potuit,
in captione deductis, et per manus hostium
trucidatis.
Cap. VI.
Petrus de Vineis, cuidam amico suo significat
de continentia exercitus Imperatoris.
Scimus, et experti sumus, quod barbara
terra vos teneat: quae nedum ardua, sed
et desperata negotia nobis inculcat. Sed
nobilium Virtus in aspera necessitate perficitur,
et fortitudo navis in pelagi fluctibus approbatur.
Unum esse nos conveniet, nec emolliri
deliciis, nec eventuum varietate turbari.
Cito tamen omnia quae de nobis sunt, finem
habebunt. Cito summi principes nostri, qui
missilium jaculorum hactenus remota sagittatione
pugnabant, ac vinctis luctabantur
brachiis, inconglutinatis pacis labiis, unientur.
Dissoluto namque conventu Rete, Tybur,
tenditur, ut Roma vicinius videatur.
Jam verba pacis, non sicut hactenus, infestis
auribus audiuntur: concordiae viam, quam
omnium hucusque voliintas obscoena praecluserat,
supervenientium hostium necessitas jam
requirit. In tractatu vero pacis vobis absentia

Torna all'inizio