sententiarum per ordinem sub compendio hic
ponamus.
XXIV.
DE COLORIBUS VERBORUM
1. REPETITIO
Repetitio est eum ab una eademque dictione
sumuntur principia continenter, hoc modo: Te colo,
te laudo, te glorifico, tibi plaudo ;
et vocatur a Grecis iste color anaphora .
2.. CONVERSIO
Conversio est per quam non primum, verbum
continenter repetitur, sed postremum ut: Memento
quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces
me , etc.
et vocatur iste color anadiplosis a Donato.
3. COMLPEXIO
Complexio est que utramque predictarum
exornationum complectitur, hoc modo: Benedicite
omnia opera Domini Domino, benedicite celi Domino ,
etc.
et dicitur iste color exocensis .
|
|