Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
ex montibus Catheis cadens Opharumque suscipiens  
flumen apud Cathadas et Opharitas.  
LAR fluvius est Gallie. 
LANOS fluvius est apud Seres. 
LANUS fluvius est ultra Danubium, a quo Lani populi dicti  
sunt. 
LARISSUS fluvius est Grecie, Elium agrum dirimens a  
Dymeo. 
LAVESINA Mauritanie fluvius est. 
LAUT fluvius est Mauritanie ultra Abylam montem navigabilis  
et Tamude oppido propinquus. 
LAXATUS, LAXARES, LAXARTES credo idem sit fluvius apus  
Scythas, quem (si sic est) Scythe Scythin vocant. Is quidem  
Semiramidi, Cyro et Alexandro terminus fuit finemque dedit  
impetuoso itineri. Et per deserta Scythie et Surdianorum regionibus  
vastus fonte suo sese penes Dacos flectens in septentrionem  
versus inter Mardos et Pessicados penetrans in Scythicum  
ad extremum effluit Occeanum.  
LEDUS fluvius est Gallie haud longe a stagnis Volcarum et  
castello Latara et Rhodano fluvio. 
LENTULUS sub Arctoo fluvius est in superiori capite Ripheorum  
montium, et medius inter Alanum fluvium atque Tanaim  
in Meotidem funditur.  
LETA fluvius circa Augustam civitatem effluens. 
LETHES fluvius est figmento poetarum apud inferos fluens et  
animarum defunctorum potus preteritarum rerum habet oblivionem  
inducere. Sane (ut aliquibus placet) omissis figmentis  
hic fluvius in Affrica est apud extremum Syrtium cornu, non  
longe a Beronice civitate. Verum incole prisci fictione ducti  
predicta arbitrantur eum ab inferis in terras erumpere.  
LETHECUS fluvius est insule Crete, sic dictus (ut placet aliquibus)  
eo quod penes eum dicatur Hermionam Martis et Veneris  
filiam Cadmi viri oblitam.  
LIBER fluvius est Syrie Inferioris haud longe a civitate  
Iopen. 
LIBEUS fluvius Minoris Asye est inter Galatiam et Bithyniam  
fluens.
  |  
  |