Petrus Damiani: Epistulae

Pag 5


tabula, quae ante sacratissimum corpus beati Pauli apostoli videtur erecta,
inter caeteras suae fidei symbolas ait: Et in Spiritum sanctum Dominum,
et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum
et glorificandum . In Niceni quoque concilii symbolo dicitur: Credimus
et in Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie, et Deus est verus
sicut Filius ; et aliquanto post: Quodque et Spiritum sanctum verum Deum
invenimus in scriptura, et de Patre proprie procedere, et cum Patre et Filio
semper esse . Et iterum: De Patre , inquit, Filius et Spiritus sanctus proprie et
vere de Patre procedit .
Verumtamen haec et alia huiusmodi testimonia scripturarum sive
sanctorum verba doctorum non praeiudicant catholicae fidei, qua Spiritum
sanctum sicut a Patre credimus, ita nichilominus et a Filio procedere
perhibemus. Nam cum vel ipse Dominus vel sancti quoque doctores
aecclesiae Spiritum sanctum a Patre procedere concorditer asserant, nusquam
tamen perhibent, quod a Filio non procedat, immo cum dicitur
Spiritus sanctus a Patre procedere, a Filio quoque procedere credi necesse
est, quia Pater et Filius unius eiusdem substantiae proculdubio est. Nam
cum Filius dicat: Ego et Pater unum sumus , quomodo potest Spiritus
sanctus ab eo, quod unum est, et procedere et non procedere?

Torna all'inizio