Quem urbem Placentinam progredi non licuit, quia ibi a quodam
profano est oppido percussus et sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus
Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum fraudem circumquaque
positorum ad eum necandum scienter declinavit atque Romam, Deo
illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram summo pontifice se offerens,
cum causam iam coeptam ei retulisset, post multam honorificentiam
quam ipsi idem impendit, iussit a quibus sacerdotibus divina mysteria
dehinc sumeret et sub inevitabili iussu ei praecepit ad opus coeptum regredi
et tam diu in eo vehementer insistere, donec nefanda opera quae
tunc inerant in ecclesiastica familia aut penitus deleret aut sanguinem pro
Christo proprium inimicis fundendum praeberet. Qui in omnibus oboediens
regreditur, iam saepe dictam causam competenter persequitur et
constanter cum suo socio divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam
tam plenam auctoritate quam veritate.
|
|