41. Ens, in potentia existens, est forma in subiecto existens,
absque motu, quantitate, qualitate, et huiusmodi.
42. Punctuitas est essentia puncti naturalis, existentis minoris
partis corporis.
43. Linea est longitudo, constituta ex pluribus punctis continuis,
cuius extremitates sunt duo puncta.
44. Triangulus est figura, habens tres angulos acutos, tribus
lineis contentos.
45. Quadrangulus est figura, habens quattuor angulos rectos.
46. Circulus est figura, linea circulari contenta.
47. Corpus est substantia, ex punctis, lineis et angulis plena.
48. Figura est accidens, constitutum ex situ et habitu.
49. Generales rectitudines sunt sex, ex quibus corpus est
centrum per lineas diametrales.
50. Monstruitas est deuiatio motus naturae.
51. Deriuatio est subiectum materiale, per quod particulare
descendit ab uniuersali.
52. Vmbra est habitus priuationis.
53. Speculum est corpus diaphanum, dispositum ad recipiendum
omnes figuras, ei repraesentatas.
54. Color est habitus, per figuram contentus.
55. Proportio est forma, cui proprie competit proportionare.
56. Dispositio est forma, cui proprie competit disponere.
57. Creatio in aeternitate est idea; in tempore autem creatura
est.
58. Praedestinatio in sapientia Dei est idea, in creatione autem
est creatura.
59. Misericordia in aeternitate est idea; in praedestinato autem
est creatura.
60. Necessitas est forma, quae aliter se non potest habere. Sed
necessitatus est ens, continens illam.
61. Fortuna est accidens, inhaerens subiecto. Sed fortunatus est
homo, dispositus ad illam.
62. Ordinatio est forma, cui proprie competit ordinare. Ordinatus
autem est suum proprium subiectum.
|
|